- ORGANICA
- ORGANICAMusices illa pars est, quae Instrumentis peragitur, quô Musices genere qui defungirur, psallere dicitur. Nempe ore quidem canimus, fidibus vel alio Organo psallimus. Cicero Invectivâ in Catilin. 2. Pueri tam delicati non solum amare et amari, neque cantare et psallere, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. Sueton. in Tito. c. 3. Ne Musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret, iucunde scienterque. Quamvis non diffitendum, etiam tibiis cani: Ideo A. Gellius, cum de oris et fidium cantu dicere vellet, sic ait l. 19. c. 9. Desideravit exhiberi, quos habere eum sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent voce et qui psallerent. Nempe canerent voce ait, quia et psallentes canunt: unde et Psaltria cadem, quae fidicina, et cantare tibiis dixit Corn. Nepos, in praefat. Ubi igitur canere simpliciter dicitur, et pfallere ei adponitur, prius de cantu, qui voce fit, intelligendum. Sunt autem organa illa, quibus haec Musices pars peragitur, vel Ε῎μπνευςτα, quae spiritu inflantur: vel Ε῎γχορδα sive Ε῎ντατα, qiae nervis intenduntur: vel Κρουόμενα seu Κρουςτὰ, quae digitis pulsantur; Ad quorum primum genus Buccina, Tuba, Lituus etc. ad secundum, Cithara, Barbitus, Nablia etc. ad tertium Tympanum, Cymbalum, Sistrum etc. referuntur. E quibus Organi vox alias generalis, ei per excellentiam mansit, cui folles adhibentur, de quo ita Isidor. Orig. l. 3. c. 20. Organum vocabulum generale est vasorum omnium Musicorum: hoc autem, cui folles adhibentur, aliô Graci nomine appellant, ut autem Organum dicatur, magis ea vulgaris est consuetudo Graecorum. Atque huius cere scil. quod variô calamorum ordine constat, (nam ὄργανον, fistula, exponitur, in Gloss. Graeco. Latin.) follibusque inflatur, inventum nuperum non esse, discimus insuper ex Augustino in Psalm. 56. Amalario de Offic. Ecclesiast. l. 3. c. 3. Papia, aliis. Describitur a Senatore in Psalm. 150. his veibis: Organum est quasi turris, diversis fistulis fabricata, quibus flatus follium vox copiosissima destinatur et ut eam modulatio decora componat, linguis quibusdam ligneis ab inferiore parte construitur, quas disciplinabiliter Magistrorum digiti reprimentes, grandisonam efficiunt et suavissimam cantilenam. Similiter Iulianus, quem Parabatem plerique putant, ita de eo canit, Antholog. l. 1. c. 64.Α᾿λλοίην ὁρόω δονάκων φύσιν ἤπου ἀπ᾿ ἄλληςΧαλκείην τάχα μᾶλλον ἀνεβλάςτησαν ἀρούρης,Α῎γριοι, οὐδ᾿ ἀνέμοισιν ὁφ᾿ ἡμετέροις δο έονται,Α᾿λλ᾿ ὑπὸ ταυρείης προθορὼν σπήλιγγος ἀήτης,Νέρθεν ἐϋτρήτην καλάμην ὑπὸ ῤίζαν ὁδεύει.Καί τις ἀνὴρ ἀγέρωχος ἔχων θοὰ δάκτυλα χειρὸς,Ι῞ςταται ἀμφαφόων κανόνας συμφράδμονας ἀυλών,Οί δ᾿ ἁπαλῶν σκιρτῶντες, ἀποθλίβουσιν ἀοιδήν.Quam cerno, alterius naturae est fistula; nempeAltera produxit fortasse hanc aenea tellus:Horrendum stridet, nec nostris illa moveturFlatibus, at missus taurino e carcere ventusSubtus agit laeves calamos, perque ima vagatur.Mox allquis velox digitis insignis et arteAlstat, concordes calamis pulsatque tabelias.Ad illae subito exiliunmt et carmina miscent.Latinis tamen vix cognita fuisse, evincunt Francorum Annales, qui in Franciam tum primum allatum Organum A. C. 757. ac Pipino Compendii tunc agenti, cum aliis muneribus missum a Constantino Imperatore natrant. Simile exin Organum Carolo M. oblatum per legatos, a Constantino Michaele, cognomine Rhangabe, Imperat. subdit Monachus Sangallensis de Carolo M. l. 1. c. 10. Aduxerunt etiam eidem missi omne genus Organorum, sed et variarum rerum secum —— et praecipue illud Musicorum Organum praestunt ssimum, quod doliis ex aere conflatis, follibusque taurinis, per fistulas aereas mire perstantibus, rugitu quidem tonitrui boatum, garrulitatem vero lyrae vel cymbali, dulcedine coaequabat. Sed et habuisse Organa Veronensem Ecclesiam, eôdem Carolô imperante, docent aliquot Chartae, descriptae ab Ugbello Tom. V. p. 610. Verum non follibus solum Antiqui Organa sua quandoque, sed et aquâ, animabant; imô et Hydraulica ipsa follibus non caruerunt. Porphyrius in Panegyr, dicto Constantino Aug.Haec erit in varios species aprissima cantus,Perque modos gradibus surget fecunda sonoris,Aere cavô, et tereti, clamis crescemibus aucta.Queîs bene suppositis quadratis ordine plectrisArtificis manus in numeros clauditque aperitque,Spiramenta probans placidis bene consona rhythmis,Sub quibus unda latens properantibus incita ventis,Quos vicius crebris iuvenum labor haud sibi discors,Hinc atque hinc animaeque agitant. ———Quae qui tractabat, Hydraules, item Organarius dicebatur. Sed quia aquariorum Organorum non erat facilis ratio, ut inquit Vitruvius l. 10. c. 13. proin spiritalia nostra et pneumatica praevaluêre. Meminit incertus Auctor in Collection. Pithaei A. C. 826. Georgium quendam Presbyterum de Venetia ad LudovicumPium adductum Organum hydraulicum Aquisgrani fecisse, quod argumentô sit, aut desiisse prorsus iam tum, aut minus fuisse in usu. Vidit tamen et in Quirinali, in hortis Pontificiis, audiv itque istiusmodi Organum Pignorius, non sine admiratione, cum Musicos concentus variaret, nemine plectra manu tangente. Imo et Hydraulicorum Organorum usum, ubi mirum in modum aquae calefactae violentiam ventus emergens impleret concavitatem barbiti, et per multiforatiles transitus aeneae fistulae modulatos clamores emitteret, in Occidente obtinuisse, testatur quoque Wilhelmus Malmesbur, Olim vero a cena domum sese recepisse luxuriosi ssimum Imperatorem Gallienum, ad Organum, cum ad tibiam processisset, refert Capitolin. c. 17. Nec omittendae Syrae mulieres, quae Romae olim, in Circo aliisque locis Aedilem metuentibus habitantes, organa secum e patria allata pulsando, ad turpe commercium plebem alliciebant, ambubaiae hinc vel abbubaiae, Syriacô sermone dictae. Nec aliae eiusdem farinae, quibus organorum peritia adeo familiaris, ut imperitas sui gregis, πεζὰς per contemptum appellarent. Hesychius, πεζὰς ἕταίρας ἔλεγον, τὰς μιςθαριούσας χωρὶς ὀργάνων. Vide quoque Procopium in Α᾿νεκδότοις, et hanc in rem plura apud Casaubon. ad Neron. Tranquilli c. 27. Affinia istiusmodi Organis iystemata sunt campanaria, ubi diversae magnitudinis campanae eâ arte disponuntur, ut a peritis pulsatae suavissimos edant concentus, hominesque non modo in Templis, sed et domi, in stratis, passimque eâ, quae alias a Musicis Organis proficisci solet, perfruantur voluptate. Huiusmodi tria tintinnabula argentea Bononiae in aede Episcopali vidit Magius, eâ arte facta, ut cum a Sacerdotibus Musices non ignaris ad sonum eden dum impellerentur, Musicos emitterent con centus: Antverpiae in turri Divi Mariae, refert Mersennus, triginta tres campanas ut magnitudine et sonô inter se differentes, ita suos singulas funes, suos malleolo; habentes, his per funes diversimode commotis, concentum alium atque alium reddere, nec fere quidquam hanc machinam ab Organis vel Clavicy mbalis vulgaribus differre, nisi quod hîc palmulae pugnis, illic digitis pulsentur. Sed superant haec, ut et reliqua apud Menapios, Sicambros, Flandros, Insulis inprimis et in Tungris, machinae istiusmodi seu Organa Campanaria, a Franc. Hemonio insigni in Arte fusoria Magistro, Amstelodami passim, Senatus iussu, adornata, de quibus vide Hieronym. Magium l. de Tintinnabulis c. 17. Sicut de reliquis Organis Musicis, paulo infra: quorum pleraque complexus est Petrus Chrysologus Serm. 93. ubi con viviis Romanorum, in quibus haec Symphoniacorum Organa perstrepuêre, Christianorum conviviorum sanctam opponens modestiam ait: Venit pietatis illa, non voluptatis, exhibitura convivium: denique et paenitentiae ponit mensam, fercula compunctionis apponit, panem doloris infert, potum lacrimis temperat in mensura et ad delitias Deitatis totas, totam pulsat cordis sui et corporis symphoniam. Organi planctu dat clamorem, citharam per suspiria longa modulatur, gemitus aptat in fistulam, et dum pectus ipsum conscien. tiam arguens saepepercutit, facit placitura Deo cymbala personare. Quae vero de Organis Musicis narrant Constantinus Manasses et Michael Gyclas a Theophilo Michaelis Fil. Imperatore Constantinop. adinventis, alio spectant, Musicam nempe quandam avium fictitiarum arbori perinde fictitiae insidemptium organicam, ut ex Leone Grammatico licet colligere. Cuiusmodi Muficâ a Constantino Imperatore missum a Berengario Italiae Rege sese exceptum esse, A. C. 950. refert Luitprandus Ticinensis Diaconus l. 6. c. 2. Erat Regia ornata sumptuosissime, ibi aenea inaurata arbor ante ipsius Imperatoris solium effulgebat, expansis magnum in modum ramis aereis atque inauratis: in his frequentissimae variarum specierum aves, arte confictae, quarum singulae speciei proprias voces cantusque emittebant, incredibili arte. Regium autem solium mirô erat confectum artisiciô, ut momentô videretur humile —— postea momentô in sublimi elatumque apparebat etc. Sicut autem, qui Organa puldsz, Organarius dicitur Iulio Firmico Mathes. l. 3. c. 14. sic locus Templi, ubi Organa sunt, Organistrum dicitur, apud Galbertum in Vita Caroli Comit. Flandriae c. 4. In interdictis porro suspendi Organa, tradit. Guil. Neubrigensis l. 1. c. 17. Plura de Organorum usu, vide supra, ubi de Musica Eccles. nec non apud Stephanum Durantum de Ritibus Eccles. l. 1. c. 13. Salmas. Not. ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 32. et Car. du Fresne Glossar. qui etiam hanc Organorum hodiernorum atque ingentium descriptionem metricam subiungit, ex Volstano Prolog. ad Vitam S. Swithuni:Talia et auxistis hîc Organa, qualia nusquamCernuntur geminô constabilita sonô.Bisseni supra sociantur in ordine follesInferiusque iacent quatuor atque decem,Flatibus alternis spiracula maxima reddunt,Quos agitant validi septuaginta Viri.Brachia versantes, multô et sudore madentes,Certatimque suos quisque movet socios.Viribus ut totis impellant flamina sursum,Et rugiat plenô Kapsa referta sinu.Sola quadringentas quae sustinet ordine Musas,Quas manus organici temperat ingenii.Adde, quae hanc in rem praeclara congessit Clar. Suicerus Thesauro Eccl. voce Ο῎ργανον, quaeque supra diximus de Musica in genere. ORGANORUM SEU INSTRUMENTORUM MUSTCORUM SPECIES QUAEDAM. Barbiton, citharae species, apud Isidor. Origin. l. 3. c. 21. Buccina. Calamus seu Fistula, Tucalamos inflare leves Virg. Eccl. 5. v. 2. Puellam ex Hebraeis, in regioconvivio calamos inflantem, habes apud Abdiam Histor. Apostol. l. 9. Calami scissi meminit Suidas, ex Interpretc Aristophanis in Nebulas. Cithara, in conviviis olim frequens, de qua vide suô locô. Eius species enumerat isidor. loc. cit. Psalteria, Lyras, Barbita, et alias quadratâ formâ, nec non et trigonali: quarum aliquas delineatas antiquitatis Studiosis exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis. In hac cum chordam unam citra necessitatem intendisset Terpander, mulctatus ab Ephoris ac paxillo cithara eius suspensa est in rei memoriam; quod Phrynnidi quoque contigisse, meminit Plut. περὶ προκοπῆς. Crotalum, si Eustathio Il. α. credimus, vas erat e testa, ligno aut aere, quod manibus tenebatur et collisum sonum edebat. Vide quoque Plin. l. 9. c. 35. Eius crepitus onocrotali nomen avi imposuisse videtur: Meminit Crotalistriarum in con viviis Propert. l. 4. Eleg. 9. v. 11. Aegyptiis Crotala erant, teste Ioh. Sarisberiensi: sonorae sphaerulae, quae quibusdam granis interpositis, pro sui quantitate et specie metalli, varios dabant sonos. Cymbala, eius figurae erant, quâ cotyledonis folia sunt: ambabus enim manibus (erant manubriata vel ansata in extima concavitate) apprehendebantur et complosa concussaque tinniebant: Fuêre ex aere, et Cymbalistriae in scalpt uris Bacchanalium sacrorum Romae frequenter visuntur. Epigonium, Graece Ε᾿πιγόνειον, nomen habuti ab inventore Epigono Ambraciota, quem primum absque plectro pulsasse, docet Iul. Pollux Onomast. l. 4. c. 9. Fides, nomen generale: In Timothei fidibus, quos plures quam septem haberet nervos, demi iussit severa Lacedaemon, apud Cic. de LL. l. 3. Hinc Fidicines, Fidicinae. Fistula, multo in usu, Fistulator amanuensis contionanti Graccho eburncam fistulam inflavit, ad quam ille vocem ac gestum componeret, apud Cicer. de Orat. l. 3. Puellae Hebraeae, in convivio regio, apud Abdiam, calamos inflantis meminimus supra. Lituus, vide suô locô. Lyra, primitus septem chordarum fuit, octavam addidit Pythagoras, Theophrastus Pierites nonam, decimam Histiaeus Colophonius, undecimam Timotheus Milesius, tandem vero ita crevit numerus, ut syslcma fieret chordarum 18. Hinc Lyristae et Lyristriae. Vide quoque supra, in voce Lyra. Magades, instrumentum Musicum quoque fuit, in quo quum plures adhibuisset nervos, quam antea solerent, Timotheus Milesius, in iudicium, ut qui priscam labefaceret Musicam, est vocatus, apud Athen. l. 14. Monochordum, ab Arabibus est, Voss. de Scient. Mathem. c. 30. §. 5. Naulia, cymbalorum figura fuisse, Ovid. de Arte Amandi l. 3. innuit. Magius, quae Organa dicimus, olim sic appellata, ait, vide supra Naulium. Organum, per eminentiam sic dictum, vide supra. Caelum Organum Dei dixit olim Dorylaus, Pythagorae sententiam, quod caelestium orbium motu concitatissimô suavis edatur concentus, sequens. Pandura, Assyriorum inventum. Vide Iul. Pollucem Onomast.l. 4. c. 9. Quin que chordarum instrumentum, a Scythis est. Vido eundem, et infra Pentachordon. Sambuca, organi fuit genus, in quo chordae intendebantur, ut ait Festus. Sambucistriarum, meminit Livius l. 39. c. 6. Sistrum, oblongum erat, imâ sui parte manubriatum cancellatumque traiectis, virgulis, et ut unô verbo dicam, inquit Pignorius, laminae ae praeterea nihil. Eius iconem exhibet Auctor modo memoratus Comm. de Servis. Sithyra, a Libybus excogitata est, Voss. de Scient. Mathem. c. 20. §. 5. Vide quoque Iulium Pollucem loc. cit. Testudo, ab Apolline inventa, aliter chelys: exhibetur a Laur. Pignorio loc. cit. Unde eius partes, latera, cacumina, brachia, humeros, scapulas, pectines, modulum, thympanum, facile cognosces. Tibia, quod vultum inflantis deformaret, a Miner va quidem abiecta est, sed non defuêre, quae tollerent, Tibicinae Tibicinesve, quorum unus, cum fidicine, Duillio a cena domum revertenti, praeire solebat, in memoriam primae victoriae navalis ab eo reportatae. Vide infra, in voce Tibia. Tuba, vide suô locô. Tympana, pelle vel coriô superinducta, virgulâ percutiebantur, aliquando et manu impellebantur: Eorum iconem habes apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.